Misit ergo Josue duos exploratores de Setim in Jericho; ipse vero interim movit castra, et metatus est ea spatio quadraginta stadiorum a Jordane. Exploratores autem sub simulatione fatuitatis diligenter consideraverunt urbem, et immunita loca ejus. In vespera declinaverunt in domum Raab meretricis, quae juncta erat muro et portae civitatis. Nuntiatum est autem regi Jericho coenanti viros exploratores esse. Qui cum misisset ad Raab, ut educeret eos, absconderat eos in stipula lini, quam siccabat supra murum, mentiens eos egressos, cum clauderetur porta. Dixitque nuntiis: Persequimini eos per viam Jordanis, et comprehendetis. Tunc ascendens ad viros, quos operuerat, dixit eis: Novi quod tradet vobis terram hanc, ex his quae audivimus pro vobis facta a Domino. Jurate ergo mihi per Dominum, ut quomodo ego feci vobis misericordiam, sic et vos faciatis mecum, et cum universa domo patris mei, ut salvetis animas nostras, et universa quae possidemus. At illi juraverunt. Tunc dimisit eos mulier per funem coccineum de fenestra domus quae haerebat muro, et ait eis: Latitate in montanis tribus diebus, donec redeant, qui vos persequuntur. Qui dixerunt ei: Non tenebimur juramento, si non collegeris, cum capietur civitas, omnem domum tuam tecum, et ligaveris funem hunc in fenestra, ut hoc signo domum tuam cognoscamus. Quicunque ostium domus tuae ingressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Itaque post tres dies redierunt exploratores ad Josue, narrantes omnia quae sibi acciderant: Josue vero et Eleazar, et majores populi ratum habuerunt juramentum eorum.